- INDICULUS Dagoberti Regis ad Sulpit
- INDICULUS Dagoberti Regis ad SulpitArchiep. Bituric. in Vita S. Desid. Ep. Cadurc. c. 8. Ep. est, quâ praecipit ei s. indicit, ut eum ad Caduroensem Eccl. ordinet ac consecret; cuius clausula, Quod vero indicimus, manus nostrae subscriptione, ut mos est, decrevimus roborate: Dagobertus Rex subscripsit. Sic habetur Indiculus Regis ad Ep. ut alium benedicat, apud Marculfum l. 1. form. 6. etc. Secundum Bignonium ita differt Indiculus a Praecepto, ut Praeceptum maioris au ctoritatis fuerit diploma, non modo manu propriâ subscriptum, sed etiam sigillo roboratum, quo caruerit Indiculus. Vide de istiusmodi Indiculis Regum Auctores varios laudatos C. du Fresne in Gloss. qui interdum pro quavis Ep. vocem occurrere, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.